monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 17, 1
Luna quotidie quatuor punctis, sive crescens a sole longius abit, seu decrescens soli vicinior quam pridie fuerat redditur; singula autem signa decem punctos habent, id est, duas horas, sicut et superius admonuimus; quinque puncti horam faciunt. Et ideo si vis scire in quo signo luna est, sume lunam quam volueris, utputa quintam, multiplica per quatuor, fiunt viginti; partire per decem, bis deni vies; duobus ergo signis quinta luna semper a sole distat. Item sume octavam lunam, multiplica per quatuor, fiunt triginta duo, partire per decem, ter deni tries, et remanent duo; tribus ergo signis et duobus punctis, octava luna semper a sole dirimitur.